eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.5

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 5-6
Nummer: 5


<-Forrige . Indhold . Næste->

5.

13 Nov. 1198.

Pave Innocens III stadfæster Absalons Gavebrev til Roskilde Kirke paa Hafn og det andet Gods som Nr. 1. Dette Brev er ordlydende med Nr. 4 og da det kun er udstædt et Par Maaneder efter dette, er det formodenlig samme Brev, der med sin ældre Datum er indført i den pavelige Kopibog, men derimod først virkelig er udfærdiget med den Datum, det her har.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri Absaloni Lundensi, archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Fratres et coepiscopos nostros tam propinquos quam longe positos sincera tenemur caritate diligere ipsosqve in hiis, que iuste requirunt, libenter et efficaciter exaudire. Eapropter, uenerabilis in Christo frater, tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu ad exemplar felicis recordationis Vrbani pape predecessoris nostri castrum de Hafn, quod illustris memorie Waldemarus olim rex Dacie tue fraternitati contulit et tu tali conditione interposita Roskildensi ecclesie pia consideratione dedisti, ut ipsum debeas quoad uixeris detinere, post decessum tuum ad ecclesiam ipsam libere deuoluendum, sub iamdicte conditionis tenore, sicut ipsum iuste et sine controuersia possides, cum omnibus pertinentiis suis, auctoritate tibi apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, videlicet uillam ipsam de Hafn, mansionem de Otherslef cum omnibus pertinentiis suis, scilicet Serslef, Solbiarge, Huanlosæ, Wigislef, Walbu, mansum unum Brunshoge, Imbretorp, mansiones de Gefnetofte et de Murhoge cum omnibus pertinentiis earum, mansiones de Borgbu et de Niartbarum cum omnibus pertinentiis earum, mansiones de Barsuerthe et de Wigherom cum omnibus pertinentiis earum, mansiones de Husfrecop et de Hauerthi cum omnibus pertinentiis earum et uniuersam partern eorum, que acquisiuit Nicholaus castellanus tuus, iuxta tenorem pacti, quod inter uos conuenit. Nulli ergo omnino hominum licitum sit hanc nostre paginam confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani, idibus nouembris pontificatus nostri anno primo.

I s.5

Pavens Segl hænger under. Bagpaa: Confirmacio super Hafn et possessionibus adiacentibus. Original paa Pergament i Geh Ark. Trykt i Thorkelins Diplomatarium Arn. Magn I. 73-74.

I s.6

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir jun 11 18:15:55 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top