eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.49

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 72-73
Nummer: 49


<-Forrige . Indhold . Næste->

49.

13 Marts 1331.

Biskop Johannes stadfæster Kapitlets Rettigheder. Jfr. Nr. 44, der har omtrent samme Udtryk.

Uniuersis presentes litteras inspecturis frater Johannes miseracione diuina episcopus Roskildensis salutem in domino sempiternam. Vniuersitati vestre innotescat per presentes, quod dilecti nobis in Christo discreti viri decanus et capitulum Hafnense in nostra presencia constituti coram nobis proponere curauerunt, quod quidam stimulis superbie et malicie agitati eorum libertatibus et preuilegiis ipsis concessis, tam a predecessoribus nostris, quam a nobis, quam plurimum inuidentes predicta preuilegia et libertates presumpcione temeraria inpugnare ac diminuere non formidant in anime sue periculum, multorum scandalum [ac] dictorum decani et capituli non modicum preiudicium et grauamen, petentes a nobis cum magna instancia sibi super hiis celeri remedio subueniri. Nos jtaque, quibus ex officio nostro incumbit, subiectos nostros in suo iure defendere ac eorum violeneias et iniurias, in quantum possumus, propulsare, cum non sit maliciis hominum indulgendum, sed eorum peruersitatibus, nequiciis et erroribus resistendum, volumus, precipimus et ordinamus predicta preuilegia et libertates predecessorum nostrorum et nostra manere ab omnibus inconcussa et perpetuo duratura. Prefatis decano et capitulo tenore presencium concedentes, vt possessiones eorum vniuerse, fun[di], villici et coloni ac cetera eorum familia a nostris exactionibus et iuribus omnibus libera sint penitus et exempta. Adicientes, quod concessioni siue gracie supradicte, vt quocienscunque aliquem de familia eorundem dominorum, cuiuscunque condicionis aut status existat, delinquere contigerit, in quocumque casu seu causa delinquens pro tali excessu vel delicto coram prenominatis dominis et nullo alio conueniatur et ab eis postuletur, vt exhibeatur, et fiet satisfactio, emenda et iusticia, ac eciam eorum super hoc judicium, diffinicio et ordinacio, secundum quod approbata consuetudo et juris

I s.72

ordo postulat, expectetur. Vt autera prelibata preuilegia omnia et libertates solidiori munimine et presidio fulciantur, mandamus aduocatis, exactoribus et officialibus nostris vniuersis in virtute obediencie districte precipientes, quatinus sepedictos dominos, possessiones eorum et familiam contra libertates et indulta huiusmodi in aliquibus turbare, impugnare aut inuadere non presumant, sed eos pocius, jura eorum, libertates ac familiam in omnibus, quibus possunt, defendant, augeant et assistant eisdem. Siquis igitur presens vel succedens huic nostre donacioni contraire presumpserit vel eam in irritum reuocare attemptauerit, perpetuo anathemate feriatur et dei omnipotentis et sue genetricis ac omnium sanctorum indignacionem procul dubio se nouerit incursurum. In cuius rei euidenciam, certitudinem presencium et memoriam futurorum sigillum nostrum presenti pagine est appensum. Datum Hyortholm anno domini millesimo ccc tricesimo primo, in crastino beati Gregorii pape.

Bagpaa: Confirmatio domini fratris Johannis episcopi super libertatibus ecclesie. Seglet fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark. blandt danske Selskabs Membraner.

I s.73

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir jun 18 19:10:13 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top