eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.48

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 71-72
Nummer: 48


<-Forrige . Indhold . Næste->

48.

28 April 1329.

Kong Edvard af England opfordrer Grev Knud af Halland og nogle andre, deriblandt 2 Borgere i Kjøbenhavn, til at tilbagegive en engelsk Borger Skib og Ladning, som de have frarøvet ham ved Revshalen ved Kjøbenhavn. Hvad her staar med Smaatryk, er ordlydende med Nr. 47.

[Eduardus] rex nobili viro Kanuto, duci Hallandiæ in Dacia, amico suo carissimo, ac Johanni Blome et Hermanno Wackron, burgensi de Coupmanhaven in Dacia et Briano de Coupmanhaven et fratri suo, ejusdem ducis servientibus, salutem et sinceræ dilectionis affectum. Gravem querelam dilecti mercatoris nostri Roberti de Musgrave, burgensis villæ nostræ Novi Castri super Tynam, recepimus, continentem, quod cum ipse nuper quandam navem suam, vocatam le Godeyere de Novo Gastro super Tynam, unde Willielmus de Donewyco erat magister, diversis bonis suis apud Strallesonde in Alemannia carcari fecisset, exinde usque in Angliam ducendis ad negociandum de eisdem et commodum suum faciendum. Vos navem predietam apud le Reves in Coupmanhaven in eodem regno Daciæ, in eundo versus dictum regnum nostrum Angliam, vi armata ingressi navem illam precii centum librarum ac bona et mercandisas in eadem tunc inventa ad valenciam trescentarum et quadraginta librarum, videlicet viginti et sex lasta et tria barella allecis, quinque lasta cervicium, quatuor lasta resinarum et octo dolia olei lampadarum, ac cistas, lectos, armaturas, jocalia, vesturas et denarios in pecunia numerata ac alia bona et catalla cepistis, abduxistis et arestastis, ea prefato mercatori nostro adhuc taliter detinendo, in ipsius mercatoris nostri dispendium non modicum et status sui depauperacionem manifestam, super quo nobis supplicavit sibi per nos remedium adhiberi. Et quia prefato mercatori nostro in hac parte, quatenus bono modo poterimus, volumus subvenire, amiciciam vestram requirimus et rogamus, quatinus eidem mercatori nostro de navi, bonis et mercandisis suis predictis sic captis et abductis restitucionem vel alias debitam satisfactionem ac eciam de dampuis, quæ in hac parte sustinuit, amicieiam vestram requirimus et rogamus, quatinus navem predictam una cum bonis et mercandisis predictis dearestari et ea prefato mer-

I s.71

catori nostro restitui fieri velitis, nostri rogaminis interventu, talem et tam celerem justiciam prefato mercatori nostro exhibentes, qualem velletis nos mercatoribus et subditis vestris, prefate dux, infra regnum nostrum in casu consimili fore facturos, ne in defectu justiciæ prefato mercatori nostro de alio remedio in hac parte nos oporteat providere. Et de eo quod ad rogatum nostrum predictum duxeritis faciendum, nos per vestras litteras et presencium portitorem curetis reddere cercioret. Datum apud Wyndesore xxviij die aprilis.

Af Rymeri foedera, litteræ et acta publica ed. J. Caley et F. Holbrooke Vol. II. Pars II. S. 762.

I s.72

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir jun 18 19:09:10 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top