eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.47

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 70-71
Nummer: 47


<-Forrige . Indhold . Næste->

47.

28 April 1329.

Kong Edvard af England opfordrer Grev Gert af Holsten, »Danmarks Riges Vogter«, til at skaffe en engelsk Borger hans Skib og Gods tilbage, som Grev Knud af Halland, en Borger fra Vismar og nogle Borgere fra Kjøbenhavn og andre Sørøvere have frarøvet ham ved »le Renes« i Kjøbenhavn. I det følgende Brev kaldes dette Sted »le Reves«, hvilket formodenlig er den rette Læsemaade, idet herved forstaas Revet eller Revshalen.

[Eduardus] rex nobili viro domino Gerardo comiti de Holstat, custodi regni Daciæ, amico suo carissimo, salutem et sinceræ dilectionis affectum. Gravem querelam dilecti mercatoris nostri Roberti de Musgrave, burgensis villæ nostræ Novi Castri super Tynam, recepimus, continentem, quod cum ipse nuper quandam navem suam, voca-tam le Godeyere de Novo Castro super Tynam, unde Willielmus de Donewyco erat magister, diversis bonis suis apud Strallesonde in Alemannia carcari fecisset, exinde usque in Angliam ducendis ad negociandum de eisdem et commodum suum faciendum, Kanutus, dux Hallandiæ in Dacia, Henricus Swart, burgensis de Wysmer in Alemannia, Hermannus Wackrou, burgensis de Coupmanhaven in Dacia, et Brianus de Coupmanhaven et quidam frater ejus ac quidam malefactores et piratæ de potestate et dominio dicti regni Daciæ navem predictam apud le Renes in Coupmanhaven in eodem regno Daciæ, in eundo versus dictum regnum nostrum Angliam, vi armata ingressi navem illam precii centum librarum ac bona et mercandisas in eadem inventa ad valenciam trescentarum et quadraginta librarum, videlicet viginti et sex lasta et tria barella allecis, quinque lasta cervicium (!), quatuor lasta resinarum et octo dolia olei lampadarum, ac cistas, lectos, armaturas, jocalia, vesturas et denarios in pecunia numerata ac alia bona et catalla ceperunt et abduxerunt et voluntatem suam inde fecerunt, ea eidem mercatori nostro adhuc taliter detinendo, in ipsius mercatoris nostri dispendium non modicum et status sui depauperacionem manifestam, super quo nobis supplicavit sibi per nos remedium adhiberi. Et quia prefato mercatori nostro in hac parte, quatenus bono modo poterimus, volumus subvenire, amiciciam vestram requirimus et rogamus, quatinus eidem mercatori nostro de navi, bonis et mercandisis suis predictis sic captis et abductis restitucionem vel alias debitam satisfactionem ac eciam

I s.70

de dampnis, quæ in hac parte sustinuit, racionabiles emendas fieri facere velitis nostri rogaminis interventu, talem et tantam diligenciam pro justicia prefato mercatori nostro in premissis faciendam apponere curetis, qualem velletis nos mercatoribus et aliis subditis de dicto regno Daciæ infra regnum nostrum et casu consimili fore facturos, ne in defectu exhibicionis justiciæ prefato mercatori nostro de alio remedio in hac parte nos oporteat providere. Et de eo quod ad rogatum nostrum predictum duxeritis faciendum, nos per vestras litteras et presencium portitorem curetis reddere certiores. Datum apud Wyndesore xxviij die aprilis.

Super dicto negotio scribitur Henrico Swart, burgensi de Wysmer in Alemannia.

Af Rymeri foedera, litteræ et acta publica ed. J. Caley et F. Holbrooke. Vol. II. pars II S. 761-62.

I s.71

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn jun 16 09:27:47 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top