eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.44

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 67-68
Nummer: 44


<-Forrige . Indhold . Næste->

44.

23 Marts 1327.

Biskop Johannes i Roskilde indrømmer Kapitlet, da mange af Overmod og Ondskab søge at frarøve det dets Friheder, at alle dets Ejendomme og Fæstere og dets øvrige undergivne skulle være fritagne for Afgifter og retslig Afhængighed af Biskoppen og alene bøde til Kapitlet.

Universis presentes literas inspecturis Johannes miseratione diuina episcopus Roskildensis salutem in domino sempiternam. Universitati vestre innotescat per presentes, quod dilecti nobis in Christo discreti viri decanus et capitulum Hafnense in nostra presentia constituti corain nobis proponere curaverunt, quod quidam stimulis superbie et malitie agitati, eorum libertatibus et privilegiis ipsis concessis, tam a predecessoribus nostris quam a nobis quamplurimum invidentes predicta privilegia et libertates presumptione temeraria impugnare undique ae diminuere non formidant in anime sue periculum, multorum scandalum ac dictorum decani et capituli non modicum preiudicium et gravamen, petentes a nobis cum magna instantia sibi super hiis celeri remedio subvenire. Nos itaque, quibus ex officio nostro incumbit, subiectos nostros in suo iure defendere ae eorum violentias et injurias, in quantum possumus, propulsare, cum non sit maliciis hominum indulgendum, sed eorum perversitatibus, nequitiis et erroribus resistendum, volumus, precipimus et ordinamus predicta privilegia et libertates predecessorum nostrorum et nostra manere ab omnibus inconcussa et perpetuo duratura. Prefatis decano et capitulo tenore presentium concedentes, ut possessiones eorum universe, fundi, villici et coloni ac cetera eorum familia a nostris exactionibus et

I s.67

juribus omnibus libera sint penitus et exempta. Adjicientes quoque concessioni sive gratie supradicte, ut quociescunque aliquem de familia eorundem dominorum, cuiuscunque conditionis aut status existat, delinquere contigerit, in quocunque casu seu causa delinquens, pro tali excessu vel delicto coram prenominatis dominis et nullo alio conveniatur et ab eis postuletur, ut exhibeatur, et fiet satisfactio, emenda et justitia, ac etiam eorum super hoc judicium, diffinitio et ordinatio, secundum quod approbata consvetudo et juris ordo postulat, expectetur. Ut autem prelibata privilegia omnia et libertates solidiori munimine et presidio fulciantur, mandamus advocatis, exactoribus et officialibus nostris universis, in virtute obedientie districte precipientes, quatenus sepedictos dominos, possessiones eorum et familiam contra libertates et indulta huiusmodi in aliquibus turbare, impugnare aut invadere non presumant, sed eos potius, iura eorum, libertates ae familiam in omnibus, quibus possunt, defendant, augeant et assistant eisdern. Si quis igitur presens vel succedens huie nostre donationi cpntraire presumpserit vel eam in irritum revocare attemptaverit, perpetuo anathemate feriatur et dei omnipotentis et sue genitricis et omnium sanctorum indignationem procul dubio se noverit incursurum. In cuius rei evidentiam, certitudinem presentium et memoriam futurorum sigillum nostrum presenti pagine est appensum. Datum Hyortholm anno domini millesimo trecentesimo vicesimo septimo, feria secunda proxima ante festum beate annunciacionis virginis gloriose.

Afskrift i Bartholins Saml. paa Univ. Bibl. Tidligere trykt i Pontopp. Annales eccl. Dan. II. 134-35.

I s.68

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons jul 17 09:00:55 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top