eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.40

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 64-65
Nummer: 40


<-Forrige . Indhold . Næste->

40.

9 Marts 1299.

Pave Bonifacius VIII stadfæster Biskoppen af Roskilde den Gave, som Kong Valdemar gjorde Biskop Absalon af Byen Køpmannæhafn og det halve Herred, i hvilket den ligger, og som denne igen havde givet til Roskilde Kirke til Guds og St. Lucii Ære, som det yderligere indeholdes i de derom udstædte aabne Breve, der ere forsynede med Kongens eget Segl.

Bonifacius episcopus seruus seruorum dei uenerabili fratri episcopo Roskildensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Exhibita siquidem nobis tua petitio continebat, quod clare memorie Waldemarus rex Dacie, habens ad Roskildensem ecclesiam intime deuotionis affectum et cupiens transitoria pro eternis et terrena pro celestibus felici commertio permutare, quandam villam, Kopmannæhafn uulgariter appellatam, et medietatem prouincie, in qua villa predicta consistit tue diocesis, tunc ad regem spectantes, bone

I s.64

memorie Absaloni episcopo Roskildensi, predecessori tuo, et per eum Roskildensi ecclesie ad honorem dei et beati Lucij martiris, cuius uocabulo est dicta ecclesia insignita, cum omnibus iuribus et pertinentijs suis pia et prouida liberalitate donauit, prout in patentibus litteris inde contectis ipsius regis sigillo munitis plenius dicitur contineri. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, quod super hoc pie ac prouide factum est, ratum et gratum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Lateranii vij idus martij, pontificatus nostri anno quinto.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Pavens Segl hænger under. Tidligere trykt i Pontoppidans Orig. Hafn. S. 7-8.

I s.65

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons jun 26 20:07:35 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top