eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.4

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 4-5
Nummer: 4


<-Forrige . Indhold . Næste->

4.

22 Sept. 1198.

Pave Innocens III stadfæster Absalons Gave til Roskilde Bispestol af det samme Gods og omtrent med samme Ord som Nr. 1. Jfr. Nr. 5.

Absaloni Lundensi archiepiscopo. Fratres et coëpiscopos nostros tam propinquos quam longe positos syncera tenemur caritate diligere, ipsosque in his, quæ juste requirunt, libenter et efficaciter exaudire. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis precibus elementer annuimus et ad exemplar felicis recordationis Vrbani papæ prædecessoris nostri castrum de Hasij, quod illustris memoriæ Waldemarus, olim rex Daciæ, tuæ fraternitati contulit, et tu tali conditione interposita Rostkildensi ecclesiæ pia consideratione dedisti, ut ipsum debeas quoad vixeris detinere, post decessum tuum ad ecclesiam ipsam libere devoluendum, sub jamdictæ conditionis tenore, sicut ipsum juste et sine controversia possides, cum omnibus pertinentiis suis, auctoritate tibi apostolica confirmamus et præsentis scripti pagina communimus, videlicet villam ipsam de Hasij, mansionem de Otherslef cum omnibus pertinentiis suis, scilicet Sersfel, Solbiarge, Huanlolde, Wigislef, Walbu, mansum unum Brunsoge, Imbrethorp, mansiones de Gefnetofte et de Murhoge cum omnibus pertinentiis earum, mansiones de Barsuerthe et de Wigurm cum omnibus pertinentiis earum, mansiones de Husfretop et de Haverthi cum omnibus pertinentiis earum,

I s.4

mansiones de Burgbu et de Hiartharum cum omnibus pertinentiis earum et universam partern earum, quæ acquisivit Nicolaus castellanus tuus, juxta tenorem pacti, quod inter vos convenit. Nulli ergo etc. Datum Perusij x kalendas octobris (pontificatus nostri anno primo).

Meddelt efter Epistolarum Innocentii III libri undecim 1. Parisiis 1682. S. 221.

I s.5

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir jun 11 18:15:30 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top