eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.38

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 62-64
Nummer: 38


<-Forrige . Indhold . Næste->

38.

30 Jan. 1296.

Endel Borgere havde, formodenlig paa Grund af den Bestemmelse i Stadsretten af 1294, at alle Gilder skulde ophæves, ved Aftentid ringet med Stormklokkerne, samlet sig foran Slottet, hvor netop Biskoppen opholdt sig, og havde skudt paa det med Blider. Da de ikke kunde indtage dette, holdt de Raad om Natten paa Nikolaj Kirkegaard og holdt Ting næste Dag, hvor de opsatte Klagepunkter mod Biskoppen, som de overgave Kongen, der da stod i et spændt Forhold til denne. For end mere at trodse Biskoppen holdt de højtidelige Gildelag. De bleve dog nødte til at give efter og maatte offenlig aflægge Ed paa i Fremtiden at ville overholde Biskoppens Paabud, baade de tidligere og dem, han siden gav med Kapitlets Samtykke. Til Pant herpaa skjøde de til Roskilde Kirke alle de Ejendomme, der tilhøre Gilderne og alle de Grunde i Byen, der ikke før have betalt Skyld, ligesom ogsaa nogle smaa Jorder udenfor Graverie nærved Byen, saaledes at Beboerne af Grundene og deres Arvinger skulle betale 6 Penninge af hver Grund og enhver Mand af den Jord, han har udenfor Gravene, 1 Skilling aarlig; hele denne nye Afgift henlagde Biskoppen til de syge i det Hospital, han havde begyndt at bygge i Byen.

Omnibus presens scriptum cernentibus consules et communitas ville Hafnensis in omnium saluatore salutem. Sicut praui, peruersi et satellites dyaboli nituntur lites et discordias seminare, sic fideles Christi niti debent eas seminatas penitus extirpare. Hinc est, quod

I s.62

tenore presentium constare volumus presentibus et posteros non latere, quosdam de ciuibus nostris, immo multos, astucia dyaboli seductos, venerabilem patrem nostrum spiritualem, dominum Johannem, dei gratia Roskildensem episcopum dominumque nostrum temporalem, factis quibusdarn et verbis, quod dolenter referimus, grauiter offendisse in hijs, que sequntur, in hunc modum, videlicet quod pulsatis campanis, que pulsari solebant ad occurendum hostibus, ante ipsius domini episcopi castrum, cum iam nox instaret, quidam inermes, quidam vero armati venerunt et quidam ex ipsis sagittas acutas in dictum castrum per balistas miserunt tanquam contra hostes publicos, episcopo cum sua familia in predicto castro tantummodo existente. Et cum ibidem ad effectum perducere non possent, que proponere videbantur, tandem in cimiterium beati Nicolai diuerterunt pro magna parte noctis colloquium conspiracionis, vt videbatur, habentes contra dominum memoratum. Die vero sequenti non pretoriali in preiudicium non modicum dicti domini episcopi pretorium statuerunt. Item quidam ex ipsis ciuibus quosdam articulos contra prefatum dominum episcopum composuerunt, et domino regi Dacie, cuius gratiam tunc temporis idem dominus episcopus non habebat, ipsos presentarunt. Item conuiuia et sodalicia, per ipsum dominum episcopum inhibita, sollempniter celebrarunt. Ex quibus omnibus in ipsius domini episcopi iniuriam attemptatis, idem grauiter est turbatus, quapropter nos, diligenter considerantes animarum pericula et personarum et rerum dampna, que occasione premissorum possent contingere, ea sopire pocius quam nutrire, non vi, dolo aut aliquibus circumuentionibus inducti, sed consensu vnanimi tocius ville, curauimus sub hac forma. In primis siquidem tactis sacrosanctis ewangelijs vniuersi et singuli iurauimus in publico, nos firmiter obseruaturos inperpetuum leges, statuta seu edicta, quas uel que prefatus dominus episcopus iam promulgarat uel promulgauerit de consensu sui capituli in futurum, prout in litteris nostris patentibus super hoc confectis plenius continetur. Preterea fundos, domos, campanas, redditus et breuiter omnia, que pertinebant ad prefata conuiuia seu sodalicia, eidem domino episcopo dedimus et scotauimus iure perpetuo possidenda. Et vt status noster esset pacificus et tranquillus, omnes fundos in villa nostra, de quibus prius census non soluebatur, necnon et quasdam terrulas extra fossata sitas juxta villam scotauimus ecclesie Roskildensi, ita tamen quod inhabitantes ipsos fundos eos inhabitent, et heredes eorum post ipsos, et soluent sex denarios de quolibet fundo annuatim, et quilibet de terrula sua, quam habet extra fossata, soluet solidum pro censu annuatim, quos

I s.63

denarios tam de fundis quam de terrulis memoratus dominus episcopus propria liberalitate donari et assigriari facit in perpetuum ad sustentationem infirmorum, qui pro tempore fuerint in domo hospitali, quam idem dominus episcopus in dicta villa nostra iam inceperat edificare. In cuius rei euidenciam et certitudinem pleniorem sigilla capituli Hafnensis et fratrum minorum ibidem vna cum sigillo ciuitatis nostre presentibus litteris duximus apponenda. Datum Hafnis anno domini millesimo ducentesimo xc sexto, kalendas februarii iij.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Udenpaa: Littera concordie inter episcopum Jo. Crac et villanos de Hafn super perpetua obseruacione legum episcopalium necnon scotacionem census quarundam terrularum. Graabrødrenes og Byens Segl hænger under, derimod er Kapitlets tabt. Tidligere trykt i Scripteres rerum Danicarum VII. 98-99. Suhms Historie XI. 874-76.

I s.64

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons jun 26 20:04:24 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top