eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.37

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 61-62
Nummer: 37


<-Forrige . Indhold . Næste->

37.

17 Sept. 1295.

Pave Bonifacius VIII stadfæster Forliget mellem Biskoppen i Roskilde og Borgerne i Kjøbenhavn efter den Strid, der har været imellem dem, idet Borgerne havde nægtet at lyde de Bestemmelser, som Biskoppen havde givet. Jfr. Suhm XI. 197.

Bonifacius episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri episcopo Roskildensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis

I s.61

petitur, quod iustum est et honestum, tara uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem offieij nostri ad debitum perducatur effectum. Sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod cum consules et commune castri Hafnensis tue diocesis, in quo spiritualem et temporalem iurisdictionem obtines, statuta rationabilia, que obseruari in castro mandabas eodem, prout ad te dinoscitur pertinere, obseruare pro eorum uoluntatis libito denegarent, tandem super hoc amicabilis inter partes compositio interuenit, de compositione huiusmodi obseruanda ab eisdem consulibus et commune prestito nichilominus iuramento, prout in patentibus litteris inde confectis dictorum consulum et communis sigillis munitis plenius dicitur contineri. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, compositionem ipsam, sicut rite sine prauitate prouide facta est, et ab utraque parte sponte recepta et hactenus pacifice obseruata, ratam et gratam habentes, eam auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagnie xv kalendas octobris, pontificatus nostrj anno primo.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Pavens Segl hænger under. Udenpaa: Conflrmacio compositionis inter episcopum Roskildensem et Hafnenses et quod Hafn ad eum pleno iure pertineat.

I s.62

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn jun 16 11:25:47 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top