eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.3

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 2-4
Nummer: 3


<-Forrige . Indhold . Næste->

3.

25 Marts 1193.

Pave Celestinus III. stadfæster Erkebiskop Absalon Borgen i Hafn, som Kong Valdemar har givet ham og den pavelige Legat Centius stadfæstet. Dennes Stadfæstelse er indført i Brevet og indbefatter desuden Godset, der nævnes i Nr. l, samt Kaldsretten til Hafns, Brønshøjs og Amagers Kirke. Her udsiges tillige, at Absalon har givet det hele til Roskilde Kirke, dog med Forbehold af Brugsretten sin Levetid, hvilket ogsaa var stadfæstet af Paverne Urban III. og Clemens III. samt Kannikerne i Roskilde. Saalænge Absalon lever, skal han, naar han er i Sæland, have fælles Bord med Biskoppen der, der som en Søn skal følge hans Raad og lette hans Arbejde.

Celestinus episcopus seruus seruorum dei. Venerabilj fratrj A(bsaloni) Lundensi archiepiscopo apostolice sedis legato salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostrj ad debitum perducatur effectum. Eapropter, nenerabilis in Christo frater, tuis iustis precibus inclinatj castrum de

I s.2

Hafn, quod illustris memorie W. re.x Dacie tue fraternitatj contulit, sicut ex eius donatione illud iuste et pacifice possides et ipsum tibj dilectus filius noster Centius titulo sancti Laurencij in Lucina presbiter cardinalis tune apostolice sedis legatus auctoritate, qua fungebatur, tibi confirmauit, tue deuotioni auctoritate apostolica confirmamus et presentis scriptj patrocinio communimus. Ad maiorem quoque huius rej euidentiam autenticum scriptum confirmationis eiusdem cardinalis hic inferius duximus annectendum, cuius tenor talis est.

Centius dej gratia titulo sancti Laurentij in Lucina presbiter cardinalis apostolice sedis legatus, A(bsaloni) eadem gratia Lundensis ecclesie arehiepiscopo apostolice sedis legato, Suethieque primatj, salutem et intime dilectionis affectum. Cum legationis officio in Dacia fungeremur, indubitanter cognouimus, quod illustris memorie W. rex Dacie castrum de Hafn tue fraternitatj contulit et tali conditione interposita Roskeldensi ecclesie pia consideratione dedistj, ut ipsum debeas, quoad uixeris, detinere, post decessum tuum ad ecclesiam illam libere deuoluendum. Habita igitur ratione confirmationum domini pape Vrbani, Clementis necnon et canonicorum Roskeldensium sub iamdicte conditionis tenore, sicut ipsum iuste et sine controuersia possides, cum omnibus pertinentiis suis auctoritate qua fungimur tibj confirmamus et patrocinio presentis scriptj communimus, videlicet uillam illam de Hafn, mansionem de Oterslefi cum omnibus pertinentiis suis, scilicet Sareslef, Solbiarga, Maleiae, Wikislef, Walbi, mansum unum Brunshoga, Imbrethorp, mansionem de Giafnatofte et de Mirthega et de Barsuertha et de Wigarum cum omnibus pertinentiis earum, mansiones de Husfrekop et de Averchi, mansiones de Burgabj et de Niartharum cum omnibus pertinentiis earum. Preterea uniuersam partern eorum, que bone memorie Nicolaus castellanus tuus siue in Falstria siue in Sialandia acquisiuit, iuxta tenorem pactj, quod inter uos conuenit, utrum in facta partitione ante mortern eius tibj cesserit uel post eius mortern habita diuisione cum eius heredibus tibj obuenerit, presentj pagina dilectionj tue confirmamus. Ad hec ecclesiam de Hafn et de Brunshoga et de Amabe, quas prius castro assignaueras, tue prouisionj regendas committimus, quatinus omnj reclamatfone cessante liberam habeas de eis disponendj facultatem et post decessum tuum tam ecclesie quam uniuerse dicte possessiones ad ecclesiam Roskildensem et eius episcopum libere et absque hesitatione aliqua reuertantur. Preterea quoniam sicut cognouimus et utilitas Sialandensium et negotia regni conuersationem tuam in Sialandia sepius expostulat, presentis scripti auctoritate tibi confirmamus, quatinus quicunqve in episcopatu

I s.3

Sialandensi canonice in episcopum fuerit substitutus, cum eo, quotiens adesse uolueris, sub debito honore et reuerentia, tanquam pater familias, communem mensam habeas, ipse uero in agendis suis consilio suo et dispositione utatur et tanquam filius patrj per omnia obédiens ad alleuandum tibj in Scania laborem, quotiens uolueris et necessitas postulauerit, dissimulare non presumat. Quoniam hec persone tue iustis exigentibus rationibus indulsimus, uolumus, ut personam non excedant, sed post decessum tuum, quicunque in Dacia pro tempore fuerit archiepiscopus, intuitu huius nostre confirmationis nullum in iamdictis ad episcopum Sialandensem uel eius episcopatum respectum habeat. Nullj igitur omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ej ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dej et beatorum Petrj et Paulj apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani viij kalendas aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

Pavens Segl hænger under. Bagpaa: Confirmacio donacionis Waldemari super castro de Hafn et cessio dicti castri archiepiscopo Absolonj, cum multis alijs possessionibus ad Roskildensem ecclesiam spectantibus. Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Tidligere trykt i Thorkelins Diplomat. Arn. Magn. 1. 65-67.

I s.4

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn maj 19 10:56:52 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top