eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.20

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 23-24
Nummer: 20


<-Forrige . Indhold . Næste->

20.

1266.

Ministeren for Graabrødrene i Danmark tilgiver paa Klostrenes Vegne i Kjøbenhavn og Svenborg Staden Lybek det Tab, som de i Krigens Tid have lidt af denne Stad og dem der tjente den. Til Godtgjørelse herfor havde Staden givet dem 50 Mk. Penn.

Vniuersis Christi fidelibus hanc litteram inspecturis minister fratrum minorum per regnum Dacie orationes in domino Jehsu Christo. Quoniam labilis est memoria hominum et labitur simul cum tempore labente, necesse est, ut scripture commendetur testimonio, quod debet perpetuis inuiolatum temporibus conseruari. Nouerit igitur vniuersitas tam presencium quam futurorum, quod dilecti nobis fratres ordinis minorum in Copmanhauene et de Swineborg amicorum suorum mediante consilio, videlicet dilecti ac specialis nostri fratris Jacobi, quondam gardiani de Sleswic, nec non fratrum ordinis minorum de Lubeke et aliorum bonorum hominum, liberos et solutos dimiserunt plane coram domino et hominibus ciuitatem Lubycensem ab omni impeticione et querimonia de dampnis, ipsis fratribus quandoque illatis tempore gwerre per ciues prefate ciuitatis et illos, qui in eorum erant seruicio. Itaque nec sepedicti fratres nec aliquis ex parte eorum vmquam aliquo postmodum tempore contra ciuitatem Lubycensem et eius inhabitatores super dampnis memoratis mouebit uel moueri querimoniam procurabit. Pro eo dedit ciuitas Lubycensis

I s.23

fratribus supradictis quinquaginta marcas denariorum Lubycensium pro recompensatione dampni sepius antedicti. Vt autem hec compositio perseueret perpetua, presentem paginam hinc inde conscriptam sigilli nostri appensione et custodis ae fratrum de Copmanhave (!), fratrum de Swineborg ac fratrum minorum in Lubeke in sufficiens testimonium communiri fecimus et insigniri. Datum anno domini mcclxvj.

Af Urkundenbuch der Stadt Lübeck I. S. 278-79.

I s.24

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: fre jun 21 17:42:08 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top