eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.2

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 2
Nummer: 2


<-Forrige . Indhold . Næste->

2.

12 Feb 1193.

Pave Celestinus III. forbyder Roskilde Biskopper at afhænde Borgen i Hafn.

Celestinus episcopus seruus seruorum dei, venerabilj fratri Petro Roskeldensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostrj ad debitum perducatur effectum. Proinde iuste petitioni venerabilis fratris nostrj A(bsalonis) Lundensis archiepiscopi apostolice sedis legatj grato concurrentes assensu presentj pagina sub interminatione anathematis prohibemus, ne cui episcoporum, qui in ecclesia tua pro tempore fuerint, castrum de Hafn, quod post obitum eiusdem archiepiscopi ad tuam ecclesiam deuoluetur, ab ipsa ecclesia vestra liceat alienare. Decernimus autem, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani ij idus februarij, [pontificatus] nostrj anno secundo.

Bagpaa: De Hafn quod non alienetur. Pavens Segl hænger under. Orig. paa Perg. i Geh. Ark. og er tidligere trykt i Thorkelins Diplom. Arn. Magn. I. 64-65.

I s.2

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn maj 19 10:56:52 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top