eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.198

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 286
Nummer: 198


<-Forrige . Indhold . Næste->

198.

1 Feb. 1510.

Kong Hans bortlejer til Jens Pedersen og hans Hustru og Børn en Mølle udenfor Byens vestre Del for 8 Mk. dansk aarlig, imod at han fra ny skal opbygge og siden vedligeholde den og yde Afgifter til Byen og Kongen, naar saadanne paalægges.

Omnibus et singulis presentes litteras inspecturis seu legi audituris Ericus Nicolai, artium et decretorum doctor, decanus Haffnensis, totumque capitulum ibidem, salutem in domino sempiternam. Constare volumus vniuersis presentibus et futuris, nox ex vnanimi consensu discreto viro Johanni Petri, ciui Haffnensi, qvoddam molendinum ecclesie beate Marie virginis ad eius fabricam spectantem et pertinentem extra partem occidentalem memorate ciuitatis Haffnensis situm, quoad dies suos, item vxoris sue Cecilie, qvam modo habet, et liberorum suorum de semine progenitorum, conductiue dimisisse, sub conditionibus infrascriptis, videlicet quod dictus Johannes predictum molendinum in primis dissoluat et ex annualibus propriis suisque sumptibus et expensis illud de nouo erigat et reedificari faciat, cumque edificatum fuerit, extunc prout exnunc et exnunc prout extunc, octo marchas danicas pro annua pensione, ipse vnacum dictis vxore et liberis, singulis annis tutoribus dicte ecclesie pro tempore existentibus, quoad vixerint, persoluent, medietatem ad festum pasce et aliam medietatem ad festum beati Michaelis archangeli tempestiue erogantes. Item ipsum molendinum semper suis expensis in esse manuteneant nichil propterea in huiusmodi pretacta pensione defalcando. Tributaque seu onera, si que illi successu temporis et aliis talibus molendinis imposita fuerint civilia aut regalia, teneant et persoluent absque vlla recompensa. Predictis vero articulis aut altero eorum non seruatis, presentes littere penitus irrite sint et inanes, nobisque et successoribus nostris molendinum huiusmodi reassumendi et aliter prout libuerit de eodem disponendi, plena et libera sit facultas. Illis autem de medio sublatis omnibus, molendinum huiusmodi cum structuris et melioracionibus suis vniuersis, quas eis nunquam vendere aut alienare liceat, libere cedat ecclesie et capitulo supradictis absque omni omniumque reclamacione. In cuius rei testimonium sigillum nostrum capitulare presentibus inferius est appensum. Datum Haffnis anno domini millesimo quingentesimo x, sexta feria proxima post dominicam septuagesime.

Afskrift efter Originalen paa Perg. af Jon Mortensen i gl. kgl. Saml. 727 i Fol.

I s.286

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: fre sep 13 16:20:39 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top