eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.187

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 247-249
Nummer: 187


<-Forrige . Indhold . Næste->

187.

29 Avg. 1497.

Paa Bispegaarden i Kjøbenhavn var tilstede Biskop Niels Skave og flere, hvor Biskoppen med høj Røst udsagde, at det var kommet til hans Kundskab, at der skulde forhandles en Sag imellem Kong Hans og ham med Rigens Kansler Jørgen Marsvin til Dommer paa Kongens Vegne om Slottet og Byen Kjøbenhavn med Øen Amager og deres Tilliggelse, Adkomster og Indtægter, hvilket Kongen i flere Aar havde havt i sin Magt til ikke liden Uret og Skade for Roskilde Kirke og Bispesæde; at Jørgen Marsvin, der skulde være Dommer i denne Sag, var Lægmand og saaledes i denne kirkelige Sag meget mistænkelig (partisk), at en kirkelig Sag ikke saaledes kunde afgjøres for en verdslig Domstol, og at han ikke vilde have denne Mand til Dommer, der ikke havde Jurisdiktion eller Herredømme over ham, men henskød Sagen for Ærkebispen i Lund eller anden gejstlig Domstol.

In nomine domini amen. Anno a natiuitate eiusdem millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo, indictione decima quarta, pontificatus sanctissimi dominj nostri, domini Alexandrj, pape sexti anno quinto, die vero Martis, vicesima nona mensis Augusti Haffnis in curia episcopali hora decima uel circa, in mei notarij publici et testium

I s.247

infrascriptorum, ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum, presentia personaliter constituti, reuerendus in Christo pater et dominus, dominus Nicolaus Scaffue, dej et apostolice sedis gracia episcopus Roskyldensis, necnon nobilis vir Georgius Marswin, incliti regni Datie cancellarius, laycus Ottoniensis diocesis, idem reuerendus pater alta et intelligibili voce exposuit et dixit, qualiter ad eius noticiam deuenisset, quod quedam causa agitaretur inter illustrissimum principem et dominum, dominum Johannem, Datie regem etc., ex vna, et suam paternitatem ex altera partibus, coram prefato Georgio Marswin, laico, tamquam iudice et iusticiario pro parte prefati illustrissimi principis, de et super quibusdam bonis ecclesiasticis immobilibus ecclesie cathedralis Roskildensis, videlicet castro et opido Haffnensi cum insula Amage ceterisque suis pertinentiis, iuribus et redditibus vniuersis, quequidem opidum et bona ecclesiastica prefate ecclesie prememoratus princeps pluribus annis occupauerat, prout de presenti occupat in preiudicium non modicum et dampnum prefate Roskildensis ecclesie et sedis episcopalis eiusdem, ideoque prefatus reuerendus pater considerans antedictum Georgium Marswin, assertum iudicem in prefata causa pro parte prefati illustrissimi principis fore laycum et in huiusmodi causa ecclesiastica vehementer suspectum, et etiam ne taliter causa ecclesie ita determinaretur coram tali iudice secularj iuxta leges municipales sine reclamatione, ipsum tamquam non habentem iurisdictionem uel imperium in suam paternitatem in prefata causa ecclesiastica, omnibus melioribus modo, iure, uia, causa et forma, quibus melius et efficatius de iure potuit et debuit, recusauit, refutauit ac ab eius foro secularj declinauit, submittens prefatam causam examini sancte sedis apostolice seu ecclesie metropolitane Lundensis, nunc licet solatio pastorali destitute, cum fuerit per sacrosanctam sedem apostolicam de digno pastore prouisum eidem, aut etiam quorumcumque iudicum ecclesiasticorum, sibi a prefata sede apostolica deputatorum seu deputandorum, protestatus expresse, semper coram illis stare iuri, cum fuerit per eosdem canonice monitus et requisitus. Jnsuper idem reuerendus pater omnia acta actitata et in prefata causa quomodolibet attemptata coram antedicto iudice layco pro parte prefati illustrissimi principis vnacum suo processu facto et fatiendo tamquam coram non suo iudice fore et esse facta, jrrita et nulla nulliusque roboris uel firmitatis existere debere ac pro cassatis et anichillatis habere velle dixit et allegauit. De et super quibus omnibus et singulis prefatus reuerendus pater sibi a me riotario publico infrascripto vnum vel plura publicum seu publica iustrumentum et

I s.248

instrumenta fierj petiit atque confici. Datum anno, die, indictione et pontificatu quibus supra, presentibus honorabilibus viris et dominis, dominis magistro Ottone lohannis, canonico Roskildensi, et lacobo Nicolaj, perpetuo vicario ibidem, testibus ad premissa vocatis et rogatis.

Et ego Iohannes Laurentij, clericus Roskyldensis diocesis, publicus sacra apostolica auctoritate notarius, quia premissis expositioni, refutationi ac fori declinationi omnibusque aliis et singulis, dum sic, ut premittitur, fierent et agerentur, vnacum prenominatis testibus presens interfuj eaque omnia et singula sic fierj vidj et audiui, ideoque hoc presens publicum instrumentum confeci et in hanc formam publicam redegi, signaui, scripsi atque subscripsi, in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum rogatus specialiter et requisitus.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. med Notarialtegnet. Tidligere trykt i D. Mag. 4 R. II. S. 68-69.

I s.249

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: fre sep 6 16:58:31 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top