eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.184

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 231-233
Nummer: 184


<-Forrige . Indhold . Næste->

184.

16 Marts 1496.

Notarialinstrument, at for Landsdommeren paa Sælands Landsthing fremstod Kannik Jesper Jensen paa Biskop Niels Skaves Vegne og krævede godkjendt Roskilde Kirkes og Bispesædes Ret til Slottet og Byen Kjøbenhavn med deres tilliggende, idet Biskoppen erklærede, at han ikke kunde taale at undvære dem til ikke liden Skade for Kirken og Bispesædet, og krævede dem tilbage som sine Forgængere. Herover toges Thingsvidne af 12 Danernænd. Dernæst spurgte Hr. Jesper, om det ikke var bekjendt, hvad der i Nr. 183 af 19 Feb. 1494 er omhandlet, hvilket stadfæstedes og derover toges nu nærværende Instrument.

In nomine dominj amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter, quod anno a natiuitate eiusdem millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto, indictione xiiij, die vero Mercurij, mensis Marcii xvj, pontificatus sanctissimi in Christo patris et dominj nostri, dominj Allexandri, diuina prouidencia pape sexti, anno eius quarto, coram discreto ac prouido viro Nicolao Pedersson de Horstoffthe, nobilis viri ac strenui militis dominj Henrici Meynstorph, placiti generalis terre Selandie iudicis et iusticiarij, iudice et loctim tenente, in mei notarii publici testiumque infrascriptorum, ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum, presencia, ex parte reuerendi in Christo patris et dominj dominj Nicolai Scaffue, episcopi Roskildensis, personaliter constitutus venerabilis vir dominus Jesperus Johannis, eiusdem cathedralis ecclesie canonicus, omnibus melioribus modis, via, iure et forma, quibus melius et efficacius potuit et debuit, petita et obtenta licencia ab eodem locum tenente prefato, publice narrauit ac alta et intelligibili voce proposuit, conquerebatur et reclamauit de et super mero iure proprietario, quod prefate cathedrali ecclesie Roskildensi et sedi episcopali eiusdem mero iure competeret ad castrum et opidum Haffnense cum singulis importanciis et attinenciis suis, asserens quoque, quomodo idem reuerendus pater domi-

I s.231

nus Nicolaus Scaffue, episcopus Roskildensis prefatus, tam pretensam vsurpacionem et occupacionem castri et opidi predictorum cum singulis attinenciis suis in non modicum detrimentum ecclesie sue et sedis episcopalis eiusdem pacifice tolerare non posset, quin et ipse sicut ceteri predecessores sui Roskildenses episcopi contra prescrip cionem, quam nonnulli asserunt iam currisse, conquereretur et reclamaret; quod quidem idem dominus Jesperus prefatus ab eodem locumtenente prefato et ab aliis circumspectis viris, ibidem presentibus, sub sigillis eorundem sibi in scriptis redigi ac dari peciit et postulauit. Quare idem Nicolaus Petri, locumtenens prefatus, alios xij probos ac fidedignos viros super testimonio huiusmodi reclamacionis per eundem dominum Jesperum sic facte, publice nominauit atque vocauit, videlicet Olauum Skoff in Ørsløff, Anders Bossen in Farendeløse, Nicolaus Skram et Petrus Nicolai ibidem, Nicolaus Mathie in Førsløff, Boecius Nicolai, Johannes Jacobi et Johannes Johannis ibidem, Nicolaus Johaunis in Eskilstorp, Mathias Rød in Ørsloff, Olauus Petri et Olauus Trwelssen ibidem. Qui quidem xij probi ac fidedigni viri, animo et intencione deliberatis, vnanimiter testimonium perhibuerunt, quomodo prefatus dominus Jesperus in eodem placito generali super huiusmodi pretensis vsurpacione et occupacione castri et opidi Haffnensis predictorum, vt supra deductum est, conquereretur et reclamaret. Tandem denuo petita et ab eodem locumtenente obtenta licencia, idem dominus Jesperus coram omnibus et singulis, ibidem presentibus, publice proposuit, quesiuit et interrogauit, an ne certo constaret et ex ibidem presentibus cognitum esset, quomodo alias de anno dominj mcdxcquarto, die Mercurij, quinta mensis Februarij, coram strenuo milite domino Henrico Meynstorp, eiusdem placiti generalis iusticiario ibidem presente, ad interrogacionem nobilis viri Johannis Griisz, tunc ibidem presentis, an super iure proprietario castri et opidi Haffnensis cum suis attinenciis aliqui ex ibidem presentibus ad xl annos vel citra aliquam questionis materiam in eodem placito motam fore vel fuisse meminerint vel audiuissent, tunc venerabilis vir dominus Petrus Laurencii, prefate Roskildensis ecclesie canonicus, in hec verba vel effectualiter similia dixisse debuit et respondisse, quod cum ipse alias felicis recordacionis dominj Olaui Martini, Roskildensis episcopi, capellanus existens, quasdam patentes literas super iure proprietario castri et opidi Haffnensis cum singulis suis attinenciis ex commissione eiusdem pie memorie dominj Olaui episcopi versus opidum Haffnense, vbi tunc congregati erant incliti regni Dacie consiliarij, secum detulit ac comportauit, quasque idem reuerendus pater

I s.232

dominus Olauus defunctus prefatus coram regia maiestate ceterisque preclaris viris regni Dacie consiliariis ibidem legi fecit ac permisit; qaodque idem dominus Petrus Laurencii ibidem asseruit et inter alia dixit, se multorum fidedignorum relatibus didicisse, quomodo post obitum reuerendi patris dominj Petri, quondam episcopi Roskildensis, serenissimus princeps dominus Ericus Dacie etc. rex castrum Haffnense cum suis attinenciis, iuris ordine pretermisso, acceptauit ac violenter occupauit, episcopo Johanne sepius reclamante, quodque tempore electionis felicis memorie Cristierni Dacie etc. regis reuerendus pater dominus Johannes Petri, tunc episcopus Roskildensis, qui alias in electionem huiusmodi consentire nollet, castrum Steghæ in terra Meonie cum singulis suis attinenciis obtinuit in recompensam, quod quidem castrum ipse eciam et successor suus pluribus annis pacifice possederunt. Quibus quidem ita per prefatum dominum Jesperum ibidem propositis ac recitatis, idem Nicolaus Andree, locum tenens prefatus, cum pluribus aliis fidedignis viris respondit et dixit sicut eorum quilibet respondit et dixit, quod adhuc in memoria haberent, quomodo idem dominus Petrus Laurencii ad huiusmodi interrogacionem Johannis Griisz, vt supra deductum est, ita dixisset et effectualiter respondisset. Quod quidem idem dominus Jesperus sibi ab eisdem in scriptis dari peciit ac postulauit. Super quibus omnibus et singulis dictus dominus Jesperus sibi a me notario publico infrascripto vnum vel plura publicum sev publica instrvmentum sev instrumenta fieri peciit, quotquot fuerint necessaria sev quomodolibet oportuna. Acta sunt hec anno, indiccione, die et pontificatu quibus supra, presentibus ibidem venerabilibus viris domino Jacobo Johannis, curato ecclesie Wyerstede, et Kanuto Boecij, ministre ecclesie sancti Johannis opidi Ringstadensis, Roskildensis diocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter atque rogatis.

Et ego Lago Vrne, clericus Ottoniensis diocesis, sacra apostolica et imperiali auctoritatibus notarius, quia supradictis verborum narracioni et proposicioni prescripcionisque huiusmodi interrupcioni et effectuali reclamacioni omnibusque aliis, dum sic, vt premittitur, fierent et agerentur, vnacum prenominatis testibus presens interfui atque omnia et singula sic fieri vidi et audiui ac in notam sumpsi, vnde hoc presens instrvmentum manu mea propria conscriptum confeci, subscripsi ac in publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis signaui, in testimonium omnium et singulorum premissorum rogatus et requisitus.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. med Notarialtegnet Tidligere trykt i D. Mag. 4 R. II. S. 65-68.

I s.233

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir sep 3 16:50:06 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top