eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.183

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 228-231
Nummer: 183


<-Forrige . Indhold . Næste->

183.

19 Feb. 1494.

Peder Lavrensen, Kannik i Roskilde, vidner paa Sælands Landsthing, at for 14 Dage siden spurgtes paa samme Thing, om der i 40 Aar eller længer havde været kæret paa Thinge om, hvem Kjøbenhavns Slot tilhørte. Derpaa havde han sagt, at han tidligere var Kapellan hos Biskop Oluf Mortensen og da bragte nogle aabne Breve om Kjøbenhavns Slot med sig til Kjøbenhavn, hvor Rigets Raad var forsamlet, hvilke Breve Biskoppen lod læse paa Kjøbenhavns Raadhus for Kongen og Raaderne af sin Kansler og lod deres Ægthed undersøge, hvorpaa han tog dem med til sin Gaard. Men hvad der svaredes til disse Breve og om der blev noget afgjort i Henhold til dem, vidste han ikke, da han ikke selv var tilstede ved Mødet. Desuden tilføjede han, at han havde hørt, ikke alene af Rygtet, men af flere troværdige Folk, at Hr. Peder, fordum Biskop i Roskilde, ved sin Død rolig besad Kjøbenhavns Slot paa Roskilde Kirkes Vegne, og efter hans Død tog Kong Erik uden Ret samme Slot og beholdt

I s.228

det med Vold, skjønt Biskop Jens Andersen ofte krævede det tilbage. Da Kong Christiern I. skulde vælges til Danmarks Konge, vilde denne Biskop ikke samtykke i Valget, førend Hertug Adolf indestod for, at Sagen om dette Slot skulde afgjøres ved Retten, og han fik Stege Slot i Godtgjørelse (eller efter et andet Exemplar: skulde fremdeles beholde Stege Slot i Godtgjørelse). Herom lod nu Hr. Peder Lavrensen tage et Notarial-Instrument.

In nomine dominj amen. Anno a natiuitate eiusdem millesimoquadringentesimo nonagesimoquarto, indictione duodecima, die vero Mercurij, xix mensis Februarij, pontificatus sanctissimj in Christo patris ac dominj nostrj, dominj Alexandrj, diuina prouidentia pape sexti, anno secundo, coram nobili ac circumspecto viro domino Henrico Meyenstrop, placiti generalis terre Selandie iusticiario, in nostrorum notariorum publicorum testiumque infrascriptorum presencia personaliter constitutus venerabilis vir dominus Petrus Laurentij, canonicus Roskildensis, omnibus melioribus modo, via, iure, causa et forma, quibus melius et efficatius potuit et debuit, proposuit, narrauit et dixit, qualiter ipse alias hodie ante xiiij dies, videlicet die Mercurij, quinta eiusdem mensis Februarij, ad ipsum placitum generale casualiter veniens audiuit inter cetera negocia, tunc in placito ventilata, nobilem virum Johannem Griiss, insignis castrj Haffnensis capitaneum, petita licencia et obtenta, inter cetera verba ab ipso iusticiario nobilibusque et aliis pluribus presentibus et circumstantibus publice querendo interrogasse, an aliquis tunc presencium in veritate nouerat, audierat, perceperat seu senserat, aliquam questionis materiam de et super castro Haffnensi aut de et super eius iure proprietario siue possessorio fore, fuisse vel esse in ipso generali placito per quempiam in xl annis vel citra fuisse motam vel agitatam, danicis verbis: illeth eller kerth till tinghe. Qua quidem interrogacione facta jpse dominus Petrus Laurencij, sentiens huiusmodi negocium dominum suum episcopum et ecclesiam Roskildensem, quibus fidelitatem jurauerat, concernere vel concernj posse in futurum, ne ingratus domino suo et ecelesie antedicte videretur, petita licencia et obtenta ad ipsam interrogationem respondendo in hiis seu eis saltem in effectum similibus verbis dixit, quod ipse, alias felicis recordationis dominj Olauj Martini, tunc episcopi Roskildensis, capellanus existens, quasdam patentes litteras, de et super castro Haffnensi sonantes, emanatas et confectas, ex eiusdem dominj Olauj episcopi commissione versus opidum Haffnense, vbi tunc regnj Dacie consiliarij congregatj erant, secum apportauit, quas idem dominus episcopus in consistorio Haffnensi coram regia maiestate et consiliariis regnj per suum cancellarium legi fecit et examinari ac sic lectas et examinatas reassumendo ad curiam suam secum reportauit, sed quid ad ipsas litteras responsum fuit,

I s.229

vel aliquid occasione illarum tunc actum, conclusum vel diffinitum fuit, dixit se penitus ignorare, attento, quod in ipso consilio tunc temporis presens non fuit nec legi audiuit. Insuper adiungendo dixit, se non solum lama publica referente sed et plurimorum fidedignorum relatione audiuisse, quod dominus Petrus, quondam episcopus Roskildensis, tempore obitus suj castrum Haffnense nomine et ex parte ecclesie Roskildensis pacifice possidebat, et eo mortuo rex Ericus ipsum castrum iuris ordine pretermisso acceptauit et postea violenter occupauit, episcopo Johanne Andree sepius reclamante et conquerente. Nec non quod tempore electionis felicis recordationis domini Cristiernj in regem Dacie pie memorie dominus Johannes Petrj, tunc episcopus Roskildensis, in eius electionem seu assumptionem consentire non vellet, nisi prius prestita per bone memorie daminum Adolphum Slesuicensem etc. ducem cautione, quod causa super dicto castro Haffnensi iuridice tractaretur et diffiniretur, et huiusmodi cautionis occasione castrum Stege, quod tunc in recompensam pro dicto castro Haffnensi possidebat, ea de causa de cetero possideret 1). Super quibus omnibus et singulis premissis dictus dominus Petrus Laurentij sibi a nobis notariis publicis infrascriptis vnum vel plura publicum vel publica fierj peciit instrumentum vel instrumenta, quotquot fuerint necessaria seu quomodolibet oportuna. Acta sunt hec anno, indictione, die, pontificatu quibus supra, presentibus ibidem discretis viris Johanne Andree et Kanuto Boecij, clericis Roskildensis diocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter atque rogatis.

Et ego Magnus Jacobj, clericus Roskildensis diocesis, publicus sacra apostolica et imperiali auctoritatibus notarius, quia supradictis proposicionj et veri narracioni omnibusque aliis et singulis premissis, dum sic, vt premittitur, coram supradicto iusticiario dicerentur, fierent et agerentur, vnacum connotario meo et testibus infrascriptis presens interfuj eaque sic fierj vidi et audiuj ac in noticiam sumpsi, ideo huiusmodi presens publicum instrumentum manu mea fideliter scriptum exinde confeci, subscripsi, publicauj et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis signauj, in fidem et euidens testimonium omnium et singulorum premissorum rogatus specialiter atque requisitus.

Et ego Egardus Flakenborgh, clericus Ottoniensis dyocesis, publicus sacra apostolica auctoritate notarius, quia supradictis proposicioni et verj narracioni omnibusque aliis et singulis pre-

__________

1) I et andet Exemplar staar her: obtinuit castrum Stege, vt dicitur, in recompensam.

I s.230

missis, dum sic ut premittitur coram supra dicto justiciario dicerentur, fierent et agerentur, vnacum prenominatis testibus presens interfuj cum connotario meo eciam suprascripto eaque omnia et singula sic fieri vidi et audiuj ac in noticiam sumpsi, ex quo huiusmodi presens publicum instrumentum, manu alterius, me aliunde occupato, fideliter scriptum, confeci, ex noticia desuper per me recepta subscripsi, publicaui et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis, in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum rogatus et requisitus.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. med Notarialtegnet. Tidligere trykt i D. Mag. 4 R. II. S. 63-65, hvor nogle faa ubetydelige Afvigelser i et andet Exemplar ere optagne.

I s.231

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir sep 3 16:46:48 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top