eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.173

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 219
Nummer: 173


<-Forrige . Indhold . Næste->

173.

27 Sept. 1482.

Vidisse af Nr. 136.

In nomine domini amen. Anno a natiuitate eiusdem millesimoquadringentesimo octuagesimosecundo jndictione quintadecima, die vero veneris vicesimaseptima mensis septembris pontificatus sanctissimi jn Christo patris ac domini nostri domini Sexti diuina prouidencia pape quarti anno eius vndecimo, hora quarta decima jn curia episcopali Roskildensi jn testium jnfrascriptorum presencia personaliter constitutus reuerendus jn Christo pater et dominus dominus Olauus Martini miseracione diuina episcopus Roskildensis, michi notario publico jnfrascripto quoddam jnstrumentum publicum sine transsumptum per manus notarij publici signatum et subscriptum presentauit, quod quidem jnstrumentum sine transsumptum a me diligenter inspectum et lectum non rasum, non cancellatum nec in aliqua sui parte viciatum, sed omni prorsus suspicioni carens cum ea qua decuit reuerencia acceptaui, cuius jnstrumenti siue transsumpti tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis. In nomine domini osv. se Nr. 136.

In testimonium premissorum de et super omnibus et singulis premissis jdem reuerendus pater a me notario publico jnfrascripto prelibatum jnstrumentum transsummj et in publicam formam redigi debita cum jnstancia postulauit et sibi super hoc conficerem vnum uel plura jnstrumentum seu jnstrumenta, tociens quociens fuerit oportunum. Acta sunt hec anno, jndictione, die, mense, pontificatu, hora et loco quibussupra, presentibus ibidem honorabilibus viris domino Johanne Petri et domino Esberno Petri, canonicis ecclesie cathedralis Roskildensis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. Et ego Johannes Bartholomei, clericus Roskildensis dyocesis, publicus jmperiali auctoritate notarius, quia huiusmodi jnstrumenti presentacionem, tradicionem et assignacionem omnibusque aliis et singulis premissis, dum sic ut premittitur fierent et agerentur, vnacum prenominatis testibus presens interfui et in hane publicam formam manu mea propria conscriptam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis signaui jn testimonium premissorum rogatus et requisitus.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. med Notarialtegnet.

I s.219

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir sep 3 16:26:42 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top