eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.15

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 15
Nummer: 15


<-Forrige . Indhold . Næste->

15.

30 Sept. 1253.

Domkapitlet i Roskilde lover at tilgive Lybekkerne den Skade, de have tilføjet Biskoppens Ejendom osv., omtrent ligelydende med Nr. 14.

Viris prouidis et discretis aduocato, consilio et communi ciuitatis Lybicensis B. decanus Roskildensis totumque capitulum eiusdem ecclesie salutem in domino. Quamuis a uobis et piratis uestris ultra id, quod de facili estimari potest, ecclesie Roskildensi magna dampna et multiplices iniurie sunt illate, castrum et villam de Kopmannahafn ae plura maneria ad mensam episeopalem spectantia ae ecclesias eorundem locorum conburendo et bonis pluribus spoliando, clericos etiam et homines dicte ecclesie captiuando. Considerantes tamen, quod domino episcopo nostro et successoribus suis ac ecclesie nostre per litteras uestras patentes stabilis amicitia promittatur, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod nos de omnibus predictis vos conscientie vestre relinquimus in tantum, ut tam de restitutione ablatorum, quam de satisfactione pro illatis ecclesie nostre jniuriis jta disponatis, vt secura conscientia coram Jhesu Christo jn examine districti judicii secure respondere valeatis. Datum anno domini mccliij, pridie kalendas octobris apud Roskilde.

Af Urkundenbuch der Stadt Lübeck, I. 188. Michelsen, Urkundensammlung, I. 71.

I s.15

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons jun 12 20:42:41 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top