eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.14

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 14-15
Nummer: 14


<-Forrige . Indhold . Næste->

14.

26 Juli 1253.

Biskop Jakob af Roskilde lover at tilgive Lybekkerne, naar de have godtgjort ham den Skade, som de have tilføjet Køpmannahafn Borg og By og flere Ejendomme hørende til Bispens Bord og ved at brænde Kirkerne, plyndre flere Ejendomme og fange Kirkens Tjenere.

Jacobus dei gracia Roskildensis episcopus dilectis sibi in Christo aduocato, consilio et communi ciuitatis Lubicensis salutem in domino. Quamuis a uobis et piratis uestris ultra id, quod de facili estimari potest, nobis et ecclesie nostre Roskildensi magna dampna et multiplices iniurie sunt illate, castrum et villam de Kopmannahafn ac plura maneria ad mensam nostram episcopalem spectancia ac ecclesias eiusdem loci conburendo et bonis pluribus spoliando, homines etiam

I s.14

dicte ecclesie captiuando, super quibus vos auctoritate domini pape aliquando fecimus in judicio conueniri, attendentes tamen verbum apostoli in iudicio contendi prohibentis, simulque considerantes, quod nobis et ecclesie nostre et amicis nostris per litteras vestras patentes stabilis amicicia promittatur. Notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod nos de omnibus predictis vos consciencie vestre relinquimus in tantum, ut cum non dimittatur peccatum, nisi restituatur ablatum, vos tam de restitutione ablatorum, quam de satisfactione pro illatis nobis iniuriis ita disponatis, ut secura consciencia coram Jhesu Christo in examine districti judicii securi respondere valeatis. Datum apud Skielfiskor anno domini mcc quinquagesimo tertio, vij kalendas augusti.

Af Urkundenbuch der Stadt Liibeck I. 186.

I s.15

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons jun 12 20:41:52 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top