eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.136

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 186-187
Nummer: 136


<-Forrige . Indhold . Næste->

136.

9 April 1453.

Vidisse af Nr. 134.

In nomine domini amen. Anno a natiuitate eiusdem millesimoquadringentesimoquinquagesimotercio, jndictione prima, pontificatus sanctissimi jn Christo patris ac domini nostri domini Nicholai, diuina prouidencia pape quinti, anno septimo, die vero lune, nona mensis aprilis, hora quasi nona, jn camera minori episcopalis curie Roskildensis jn testium jnfrascriptorum presencia, personaliter constitutus reuerendus jn Christo pater et dominus dominus Olauus Daa, miseracione diuina episcopus Roskildensis, michi notario publieo jnfrascripto quandam patentem litteram magnificorum ac potentum dominorum, videlicet domini Adolphi jllustris ducis Sleswicensis, comitis Holsacie, Stormarn et Schowenburg, necnon domicelli Cristierni, comitis jn Oldemburg ei Delmenhorst, jn presenciarum vero Danorum, Noricorum, Slauorum, Gotorumque regis jllustrissimj, jn lingua teutonica eonscriptam legendam, excopiandam, jnstrvmentandam atque in publicam formam redigendam tradidit et assignauit, que quidem littera duobus rotundis sigillis pendentibus, videlicet dictorum magnificorum dominorum, sigillata erat, quorum primum in rubea cera jmpressum cum campo quadripartito prefato magnifico duci attinebat, jn cuius prima parte versus sinistrum duo leones, versus dextrum vero ex opposito folium

I s.186

vrtice, jtemque a sinistre subtus leones, iterum folium vrtice et a dextro similiter duo leones euidentissime signati erant, cuius circumferencia continebat: sigillum Adolphi ducis Sleswicensis, eomitis Holsten; secundum vero erat antedicti comitis magnifici de Oldemburg etc. jn viridi cera impressum, cuius campus secundum latitudinem diuidebatur per tres trabes seu per tria spacia, supra quem galea appendebat, cuius similiter circumferencia continebat: serenissimi Cristierni, comitis jn Oldemburg et Delmenhorst; quam quidem litteram, sic ut premittitur, saluis et integris sigillis sigillatam, diligenterque jnspectam et lectam, non rasam, non cancellatam nec in aliqua sui parte viciatam, sed omnium prorsus suspicionibus carentem, cum sollempnitate, qua decuit, acceptaui, cuius tenor de verbo ad verbum fuit et est talis. Uij Alff osv. se Nr. 134.

Quibus omnibus, ut premittitur, sic peractis prefatus reuerendus pater me notarium publicum subscriptum cum instancia requisiuit, ut prelibatam litteram in publicam formam redigendo sibi super hoc conficerem vnum uel plura jnstrumentum seu jnstrumenta, tociens quociens fuerit oportunum. Acta sunt hec anno, jndictione, pontificatu, mense, die, loco, quibus supra, presentibus honorabilibus dominis Michaele Mathie, perpetuo vicario ecclesie beate virginis Haffnensis, et Suenone Petri, presbyter Roskildensis dyocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. Et ego Johannes Ffrost, clericus Ottoniensis dyocesis, publicus imperiali auctoritate notarius juratus, quare huiusdem tradicioni et assignacioni omnibusque aliis superius consignatis, dum sic, ut premittitur, fierent et agerentur, vnacum prenominatis testibus presens interfui et in hanc publicam formam manu mea propria conscriptam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis signaui, rogatus et requisitus.

Optaget i en Vidissse af 27 Sept. 1482.

I s.187

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man aug 26 20:08:53 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top