eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.13

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 13-14
Nummer: 13


<-Forrige . Indhold . Næste->

13.

7 Marts 1251.

Pave Innocens IV overdrager Franciskanernes Provincialminister for Dacia og Franciskanermunken Jakob Skogby at bandsætte Lybekkerne, fordi de havde sendt en Flaade foran Borgen i Køpmannehafn og de til Roskilde Biskops Bord hørende Byer, opbrændt Kirker tilligemed andre Huse og Bygninger foruden Helgenlevninger, Bøger, Privilegier,

I s.13

Alterprydelser og andre Kirkens Ejendele. Bandet skal hvile over dem, indtil de have godtgjort Biskoppen den Skade, de have tilføjet ham.

Innocentius episcopus seruus seruorum dej dilectis filiis, ministro prouinciali Dacie et fratri Jacobo Skogby de ordine fratrum minorum, salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis venerabilis frater episcopus Roskildensis conquestione monstrauit, quod aduocatus et communitas ciuitatis Lubicensis quosdam piratas in eorum nauibus et expensis pretextu discordie inter ipsos et clare memorie regem Dacie tunc exorte, ad castrum de Kopmannehafn et villas ibi vicinas ad mensam suam spectantia hostiliter transmittentes, ecclesias constitutas in castro et villis eisdem vna cum aliis domibus et edificiis per eosdem piratas ignis incendio cremarj fecerunt, sanctorum reliquiis ae libris, priuilegiis et ornamentis altarium aliisque bonis ibidem jnuentis exinde nequiter asportatis. Quocirca discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus, si est ita, dictos sacrilegos tamdiu appellatione remota excommunicatos publice nuncietis et faciatis ab omnibus acrius euitarj, donec eidem episcopo de illatis ab eis jniuriis satisfaciant competenter et cum vestrarum testimonio litterarum ad sedem apostolicam venerint absoluendi. Non obstante, si eis a sede apostolica sit indultum, quod interdici uel excomrnunicari non possint per litteras apostolicas, nisi expressam fecerint de indulto huiusmodi mencionem, siue indulgentia, qua ordini vestro ab ea sede concessum dicitur, vt nullus de ordine ipso de causis litigancium, que sibi per apostolicas litteras committuntur, jnuitus cognoscere teneatur, aut constitucione de duabus dietis edita in concilio generali. Quodsi ambo hiis exequendis non poteritis interesse, vnus vestrum ea nichilominus exequatur. Datum Lugdunj, nonis marcii anno pontificatus nostri octauo.

Afskrift i en Perg. Rulle fra 15 Aarh. i Geh. Ark. Trykt i Thork. Dipl. Arn. Magn. I.187.

I s.14

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons jun 12 20:40:52 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top