eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.122

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 160-161
Nummer: 122


<-Forrige . Indhold . Næste->

122.

12 Dec. 1433.

Hans Skrøders Enke Grete lejer af Kapitlet en Grund vesten for Højbro.

Omnibus presens scriptum cernentibus Grete relicta Hans Schroders salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, quod recognosco me habere conductiue de venerabili capitulo ecclesie Haffnensis quendam fundum cum taberna in eo constructum, ecclesie beate virginis predicte pertinentem, a summo ponte dicto Høwbro occidentaliter versus mare Haffnis situatum, ad dies meos sub condicionibus et articulis jnfrascriptis. Primo quod quinque bonos florenos Arnenses 1) pro pensione dicti fundi taberne, uel monetam currentem, dictos quinque florenos valentein, quolibet anno dabo, medietatem pensionis scilicet ante festum sancti Michaelis, aliam medietatem jnfra festum pasche tempestiue persoluendis. Item quod dictum fundum bene edificem cum tectura lapidea ej, edificatum in bono statu conseruem atque edificia sua in jpso fundo sine consensu et bona voluntate dicti capituli nullomodo vendam uel quomodolibet alienem. Item tributa et alia queuis onera, si que ex mandato principum aut ville ipsi fundo fuerint inposita, temporibus meis soluere tenear sine vlla reconpensa. Item prescriptis articulis non seruatis littere, que a predicto capitulo super huiusmodi fundo habeo, nullius sint roboris uel momenti. Item me de medio sublata, predictus fundus cum omnibus et singulis edificijs et melioracionibus suis, prout tunc jnveniatur, ad vsurn et ordinacionem ecclesie beate virginis predicte libere reuertatur, jta tamen, quod liberi predicti Hans Skroder et mei, quos simul generauimus, si quos superstites habuero, predictum fundum ad dies suos habeant in conductum et sex bonos florenos

__________

1) i.e.: Arnheimenses.

I s.160

Arnenses quolibet anno dabunt sub condicionibus et articulis omnibus jam prescriptis. In cuius rei testimonium sigilla discretorum virorum, videlicet Arnoldi Kruse, proconsulis, Euerhardi Lyning et Hintze Haghemester, villanorum Haffnensium, ex rogatu meo presentibus sunt appensa. Datum anno domini mcdxxxiij profesto Lucie virginis gloriosæ.

3 Segl hænge under. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

I s.161

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir aug 20 17:02:36 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top