eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.121

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 159-160
Nummer: 121


<-Forrige . Indhold . Næste->

121.

15 Okt. 1433

Johannes van Essen, Borger i Lybæk, skjøder til Erkebiskop Peder et Stenhus østen for Torvet.

Omnibus presens scriptum cernentibus uel audientibus Johannes van Essen, ciuis Lubicensis, salutem jn domino. Recognosco me per presentes reuerendissimo jn Christo patri ac domino domino Petro dei gracia archiepiscopo Lundensi, Suecie primati et apostolice sedis legato, curiam meam vnacum domo lapidea Haffnis jn parochia beate virginis juxta forum ad orientem sicam cum structuris et omnibus attinencijs vendidisse ac ad manus libere tradidisse perpetuo possidendam pro pleno precio per ipsum michi sufficienter soluto. Itaque reddo plenarie et omnimode me contentuni. Quam quidem curiam

I s.159

pater meus Ffredericus van Essen post mortem sororis sue Elsebe Sworte Claues, ciuis Hafnensis, pie memorie, jure hereditario acquisiuit. Vnde obligo me et heredes meos ad appropriandum, liberandum et disbrigandum prefato domino archiepiscopo ac suis successoribus jn ecclesia Lundensi prefatam curiam pro et ab impeticione quorumcunque. In cuius rei testimonium sigillum meum vnacum sigillis circumspectorum virorum, videlicet Johannis Petri, consulis, Arnoldi et Lamberti, aurifabrorum, necnon Johannis van Staden, pistoris, ciuium Lundensium, presentibus est appensum. Datum Lundis anno dominj mcdxxx tercio, crastino beati Kalixti pape et martiris.

5 Segl hænge under. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

I s.160

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir aug 20 16:59:27 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top