eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.12

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 11-13
Nummer: 12


<-Forrige . Indhold . Næste->

12.

18 Maj 1250.

Biskop Niels i Roskilde var død i sin Landflygtighed, efterat han havde bandsat de gjenstridige i sit Stift og de gejstlige, der i hans Fraværelse havde taget hans Indtægter og ikke vilde underkaste sig ham. Med den af Paven udvalgte ny Biskop Jakob Erlandsen sender Pave Innocens IV sin Nuntius Nicolaus, hvem han overdrager at sætte igjennem, at Kjøbenhavn og Bispestolens øvrige Gods bliver tilbagegivet. Kunde det ikke ske med det gode, skulde han sammenkalde Rigets Prælater og andre, der kunde fremme Sagen enten indenfor eller udenfor Riget, og lyse Band over dem, der røvede Biskoppens Gods.

Innocentius episcopus seruus seruorum dej dilecto filio fratri Nicolao elemosinario monasterij Trenorchiensis capellano dilecti filij nostri P. titulo Sancti Marcelli presbiteri cardinalis in partibus Dacie nuntio nostro salutem et apostolicam benedictionem. Bone memorie Roskildensi episcopo per carissimum in Christo filium nostrum illustrem regem Dacie, qui castrum de Kopmannehafn cunctosque redditus ad eundem episcopum pertinentia fecerat occupari, exulare compulso, per fratrem Symonem de ordine fratrum minorum ad regnum Dacie super hoc a nobis specialiter destinatum et per ipsius regni prelatos super restitutione predictorum facienda et securitate prestanda ipsi episcopo, de commorando pacifice in regno predicto, moneri fecimus dominum regem. Et quia idem eorum monitis minime acquieuit, dictus

I s.11

frater de premissis cognita ueritate venerabili fratri nostro       Lundensi archiepiscopo eiusdem episcopi nomine, cuius tunc super hijs procurationem gerebat, Roskildensem ecclesiam, castrum ipsum et alia bona episcopalia sententialiter assignauit, prout sibi de auctoritate rnandati apostolici competebat, iniungens quibusdam canonicis eiusdem ecclesie, ut quicquid de bonis ad dictum episcopum spectantibus sui exilij tempore perceperant et que potuerunt percipi, eidem restituere procurarent. In contradictores et nominatim in Hastinum presbiterum et quosdam laicos Roskildensis diocesis pro eo, quod de predictis aliqua detinentes ea restituere denegarunt et in omnes generaliter, qui impedirent uel prohibere presumerent, reddi eidem episcopo iura sua uel de bonis suis preter ipsius aut sui procuratoris assensum distraherent aliqua, excommunicationis sententia promulgata. Quibus rex predictus auditis econtra sub certa pena prohibuit, nequis eidem episcopo uel procuratori suo de bonis episcopalibus responderet, nec reuocare uoluit inhibitionem huiusmodi, licet eum super hoc per nostras duxerimus litteras commonendum. Sicque dictus episcopus finiuit in exilio uitam suam. Quia uero firmiter credimus, quod si prefatus rex contra eundem episcopum ex quacumque causa conceperit, eo subtracto de medio, cohibebit de facili super hiis animi sui motum, usus consilio saniori, presertim cum venerabilis frater noster successor eiusdem episcopi celsitudini regie gratum reddere se proponat, iuribus ecclesie sue saluis. Per alias literas nostras tibi dedimus in mandatis, ut personaliter ad regnum ipsum accedens predictum regem moneas efficaciter et inducas, ut castrum et alia supradicta percepta de iuribus eiusdem successoris, a tempore exilij predecessoris sui et que percipi potuerunt, dicto successori cum debita restauratione dampnorum et satisfactione iniuriarum, que medio tempore sunt illata per ipsum ecclesie supradicte restituere sine qualibet diminutione procuret, et ecclesie Roskildensis, castri eiusdem ac omnium ad ipsum spectantium faciat eum pacifica possessione gaudere. Si uero successor ipse presens non fuerit in regno predicto, tu premissa nostro et Romane ecclesie nomine requirere ac exigere non omittas. Quod si monitis tuis acquiescere forte noluerit rex predictus, tu per te uel per alium seu alios in negocio procedens de plano et sine indicii strepitu conuocatis prelatis, ubi commodius et tutius fieri poterit, etiamsi oportuerit extra regnum predictum dummodo circa fines ipsius, et aliis, quos uideris huiusmodi negotio expedire, loca, ad que idem rex vel nobiles seu quiuis alii detentores bonorum et iurium eiusdem episcopi deuenerint, et quamdiu ibi fuerint, supponas

I s.12

auctoritate apostolica ecclesiastico interdicto, ita quod nullum ibidem celebretur diuinum officium preter penitentias morientium et baptismata paruulorum. Ceterum ne si ad curandam morbi duriciem leuia fomenta non proderunt, in graue salutis tam ipsius regis quam nostre dispendium ualidioris medicine remedia negligamus, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus si prefati rex et detentores nec sic resipuerint, congruo temporis spacio exspectato, tu postmodum, cum merita pro contumacia pena debeat augmentari, regem, fautores et detentores eosdem, sine sint nobiles siue alie quecunque persone, per excommunicationis in personas et in regnum predictum et terras talium interdicti sententias, etiam extra ipsum regnum, si oportuerit in loco ydoneo constitutus, vocatis illuc, quos negocii utilitas exegerit euocari, ad omnia premissa compellas et easdem sententias solenniter publicans eas, pulsatis campanis et accensis candelis, facias usque ad satisfactionem condignam ab omnibus inuiolabiliter obseruari. Non seruantes uero predictas sententias, si qui forsitan fuerint, eos ad presentiam tuam uenlre ecclesiastica censura compellas pro meritis recepturos, ut sic saltem talia perpetrantes rubore correpti per satisfactionem se deo reconcilient, a quo per offensam huiusmodi longius recesserunt. Non obstante, si eidem regi vel aliis quibuscunque personis sit ab apostolica sede concessum, ne extra regnum ipsum uocari uel in personas suas excommunicationis vel in predictum regnum aut terras quorumlibet eorundem interdicti sententia valeat promulgari uel quauis eiusdem sedis indulgentia, per quam mandati nostri executio super hoc impediri ualeat seu differri, aut de qua plenam et expressam fieri oporteat in presentibus mentionem, aut si ex indulto sedis predicte aliquis tui ordinis, fili N., de causis cognoscere et eas exequi minime teneatur et constitutione de duabus dietis edita in concilio generali. Datum Lugduni xv kalendas junii, pontificatus nostri anno septimo.

Pavens Segl hænger under. Orig. paa Perg. i Geh Ark. Trykt i Thorkelins Diplom. Arn. Magn. I. 180-82. Sammesteds S. 178-79 findes et næsten aldeles ligelydende Brev, der kun er forskjelligt fra dette ved at det er dateret 9 Maj og ved at et Par Sætninger og noget af Slutningen nemlig fra Ceterum ne til pro meritis recepturos fattes. Udenpaa: Posterior executio nuncii contra regem pro restitutione episcopi Roskildensis.

I s.13

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons jun 12 20:39:34 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top