eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.115

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 153-155
Nummer: 115


<-Forrige . Indhold . Næste->

115.

20 Jan. 1425.

Arnold Bulle lejer af Kapitlet en Gaard nærved Havet, som Ridder Anders Jepsen Lunge har givet til Trefoldigheds Alter i Frue Kirke. Den Del af Gaarden, der er nærmest Havet, skal han bygge ligesaa godt som Naboens Hus.

I s.153

Omnibus presens scriptum cernentibus Arnoldus Bulle, villanus Haffnensis, salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me a venerabilibus viris et dominis, scilicet domino Johanne Clementis, decano Hafnensi, totoque capitulo ibidem, exhibitoribus presencium, curiam quandam inter curiam Johannis Wat et curiam Tiderici wan Ghokken circa mare Haffnis sitam ad altare sancte trinitatis in ecclesia beate virginis Haffnis spectantem, jam nouiter per nobilem virum dominum dominurn [Andreas] Jacobi dictum Lunge militem fundatum, cum omnibus dicte curie adiacenciis, excepta tamen illa parte eiusdem curie, quam jdem dominus Andreas Jacobi sibi et heredibus suis reseruauit, cum consensu possessoris predicti altaris ad dies meos et vxoris mee prime legittime necnon liberorum nostrorum conduxisse realiter per presentes cum condicionibus infrascriptis. Primo quod ego Arnoldus Bulle et vxor mea prenarrata ac liberi nostri duodecim solidos grossorum, videlicet sex solidos grossorum infra festum pasche et reliquos sex infra festum beati Michaelis singulis annis possessori predicti altaris, qui pro tempore fuerit, in bona moneta racione pensionis expedite persoluamus. Insuper quod nos prenominati illam partem predicte curie, que propinquior est mari, infra quatuor annos proxime futuros jta bene edificent sicut domus vicina Tiderici wan Ghokken prope mare, prout edificata est, et illo anno, quo istam partem curie prefate sic vt premittatur edificauerimus, mediam tamen pensionem exoluere teneamur, aliam vero partem ipsius curie scilicet circa plateam borialem quanto cicius poterimus pro posse nostro melioremus, edificemus et restaurari faciamus, jta tamen quod illo anno quo aliquam notabilem structuram circa illam plateam jam primo restaurauerimus seu edificauerimus, eciam mediam tantummodo pensionem persoluere debeamus. Item si predicta curia per incendium uel hostilem jnuasionem deuastata fuerit, quod deus auertat, extunc cum pensione nobiscum micius agatur, jta quod in primo anno post deuastacionem nichil dabimus, jn secundo vero anno mediam pensionem exoluamus, jn tercio autem anno et sequentibus integram prope pensionem annuam de prefata curia vt premissum est exoluere teneamur. Item predictis articulis uel eorum aliquo non seruatis, quod absit, extunc ipsis dominis, decano scilicet et capitulo, vna cum possessore antedicti altaris, qui pro tempore fuerit, predictam curiam reuocandi et resumendi libera sit facultas absque contradictione quorumcunque, nobis autem de medio sublatis, sepedicta curia cum edificiis, restauracionibus et pertinenciis suis vniuersis, prout tunc reperta fuerit, immediate predicto altari cedat, reclamacione quorumcunque non ob-

I s.154

stante, jta tamen quod heredes nostri, si liberos post nos non reliquerimus, in conducendo predictam curiam pro competenti pensione ceteris preferantur. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum discretorum, videlicet Henrici Hawemestere, consulis Haffnensis, et Tiderici wan Ghokken, villani ibidem, presentibus est appensum. Datum anno domini mcdxx quinto, die Fabiani et Sebastiani martiris.

Udenpaa: Recognicio Arnoldi Bwlle super curia altaris sancte trinitatis circa mare dicta Cristofferj, in quo nunc habitat Hermannus Røling. Seglet Nr. 2 er bevaret. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

I s.155

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man aug 12 21:19:06 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top