eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.110

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 147-148
Nummer: 110


<-Forrige . Indhold . Næste->

110.

25 Okt. 1419.

Akslen Turesen sælger til Mads Pedersen, kaldet Bemen, en Gaard i Raadhusstræde i St. Peders Sogn.

Omnibus presens scriptum cernentibus Axlen Thuræson, villanus Hafnensis, salutem in domino. Notum facimus vniuersis presentibus et futuris, quod recognosco me viro discreto latori presencium,

I s.147

videlicet Mathie Petri dicto Bemen, curiam meam cum fundo ac omnibus et singulis pertinenciis suis, altis et bassis, in parochia beati Petri in vico Pretorii Hafnis sitam necnon medietatem vnius fundi contigue ad orientem predicte curie mee adiacentis, cuius quidem fundi medietatem a quodam Twone Johannis, nepote meo, justo empcionis tytulo acquisiui, vendidisse, resignasse et ad manus suas pleno jure meo assignasse, perpetuo possidendam. Pro quibus, videlicet curia et fundis supradictis, plenum precium secundum contractum nostrum ab eodem Mathia me fateor subleuasse. Ideo me meos et heredes obligo per presentes antedictam curiam cum fundis prenominatis ad appropriandum et disbrigandum eidem Mathie Bemen suis et heredibus ab impeticione quorumcunque. Et si prelibata curia seu aliqua pars predictorum fundorum ab ipso Mathia vel heredibus suis secundum leges terre Syalendensis propter mee appropriacionis defectum euicta fuerit, per presentes obligo me et heredes meos dictum Mathiam et heredes suos pro huiusmodi appropriacionis defectu indempnem ac indempnes conseruare. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum virorum, videlicet domini Jacobi Krafsæ, canonici, Laurencii Winnæræ, Jone Wat, consulum, Petri Krafsæ et Petri Boecii, villanorum Hafnensium, presentibus est appensam. Datum anno domini mcdxix, die sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani.

Af Seglene fattes Nr. 1. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

I s.148

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man aug 12 21:04:15 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top