eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.11

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 10-11
Nummer: 11


<-Forrige . Indhold . Næste->

11.

27 Juli 1249.

Pave Innocens III. meddeler Erkedegnen i Aarhus om de i Nr. 7 og 8 omtalte Voldgiftskjendelser, der ikke vare traadte i Kraft, hvorfor han befaler ham at sørge for, at Biskoppen i Roskilde faaer Køpmanahafns Borg og sine andre Ejendomme tilbage og Lov til at opholde sig i sit Stift.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilecto filio      archidiacono Aurusiensi salutem et apostolicam benedictionem. Olim intellecto, quod venerabilis frater noster episcopus Roskildensis castro suo de Kopmanahafn et rebus alijs suis episcopalibus non absque carissimi in Christo filij nostri       illustris regis Dacie conniuentia spoliatus, cogebatur propter metum regis ipsius extra patriam exulare, regem eundem per dilectum filium fratrem Symonem de ordine minorum moneri mandauimus et induci, ut dicto episcopo restitui faceret bona sua et permitteret eum in sua ecclesia libere commorari. Sed prefato rege predicta facere non curante, nos postmodum venerabili fratri      episcopo nostro Sleswicensi, priori prouinciali predicatorum et      ministro minorum fratrum de Dacia nostris dedimus litteris in mandatis, ut sepedictum regem et quoslibet detentores castri et bonorum predictorum, quod ea ipsi episcopo cum fructibus medio tempore perceptis et qui percipi potuerunt ex eis, restituerent uel restitui facerent et permitterent eum in sua ciuitate morari, prestita sibi super hoc ab eodem rege sufficienti securi-

I s.10

tate, monerent et inducere procurarent prefatum regem ad premissa per interdicti in quasdam terras eius et alios detentores rerum ipsarum et impedientes per excommunicationis sententias compellendo. Ceterum quia episcopus, prior et minister predicti mandatum super premissis apostolicum exequi non curarunt, prefatus Roskildensis episcopus nobis humiliter supplicauit in hac parte sibi prouidentia sedis apostolice subueniri. Nolentes igitur, ut huiusmodi negotium ulterius differatur, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus prefatos episcopum, priorem et ministrum ad exequendum mandatum nostrum super premissis iuxta traditam sibi formam auctoritate nostra compellere non postponas. Non obstante, si predictis episcopo, priori uel ministro specialiter uel eorum ordinibus generaliter est ab apostolica sede indultum, quod excommunicari, interdici nequeant uel suspendi per litteras apostolicas non facientes expressam de indulto huiusmodi mentionem. Datum Lugduni vj kalendas augusti, pontificatus nostri anno septimo.

Udenpaa: Exequcio data posterioribus judicibus, ut compellat priores judices ad exequendum mandatum domini pape super restitucione castri Hafn et suarum pertinenciarum, et quod episcopus in sua ecclesia et dyocesi libere valeat commorari. Pavens Segl hænger under. Orig. paa Perg. i Geh. Ark. og er tidligere trykt i Thork. Dipl. Arn. Magn I. 173-74.

I s.11

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons jun 12 20:33:39 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top