eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind I > nr.100

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: I
Side: 136-137
Nummer: 100


<-Forrige . Indhold . Næste->

100.

5 Nov. 1416.

Notarialinstrument, at Kannikerne i Roskilde enstemmig udsagde, at de af Frygt havde ladet Kong Erik inddrage Kjøbenhavns Slot, idet han i modsat Fald truede Roskilde Kapitels og Bispestols andre Ejendomme.

In nomine domini, amen. Anno a natiuitate eiusdem mccccxvj indicione jx die Jouis, quinta mensis nouembris, hora prima vel quasi,

I s.136

apostolica sede vacante, in dorao capitulari ecclesie Roskildensis ac mej notarij publici et testium infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia, personaliter constituti honorabiles viri dominj Laurencius decanus, Cristiernus prepositus, Nicholaus Billæ, archidiaconus, Johannes Brynekinj cantor, necnon Johannes Jacobi, decanus Lundensis, Jacobus Johannis et Nicholaus Boecij, Johannes Pauli, archidiaconus Lundensis, Andreas Gerichini, Nicholaus Lagonis, Ericus Laurencij, Johannes Andree, Michael Clementis, Magnus Hennichinj, Laurencius Nicholaj, Johannes Petri de Stokholm, Johannes Gerichini, Johannes Finsen, Johannes Laxman, Mathias Benedicti, Johannes Jacobi, Clemens Clementis, Johannes Petri et Johannes Paulj, canonicj ecclesie Roskildensis, capitulum eiusdem ecclesie representantes, asseruerunt vnanimiter et dixerunt, se propter metum qui cadere potuit in constantem, eis a serenissimo principe ac domino Erico dei gracia regnorum Dacie, Swecie, Norwegie, Slauorum Gotorumque rege ac duce Pomarensi contra omnem iusticiam a sacrorum canonum sanctiones impositum et illatum quoddam solempne castrum wlgariter nominatum et appellatum castrum Hafnense jnuitissime sequestrasse. Nam idem serenissimus princeps predictis prelatis et canonicis grauiter minabatur dicens: Si nobis sepedictum castrum recusaueritis assignare vel ad manus aliquorum dominorum iuxta velle nostrum sequestrare, extunc bona tam mobilia quam immobilia mense episcopi Roskildensis totique capitulo eiusdem ecclesie ibidem attinencia et spectancia consistabimus vniuersa. Vnde predicti prelati et canonici, vt tot et tanta bonorum dispendia euadere possent, pretensum castrum Hafnense, vt asseruerunt, sequestrauerunt. Super istis omnibus et singulis prelati et canonici memorati me notarium publicum infrascriptum vnanimiter rogauerunt, vt sibi vnum vel plura publicum seu publica conficerem instrumentum seu instrumenta. Acta sunt hec anno, die, mense, hora, loco, quibus supra, presentibus jbidem honorabilibus viris dominis Nicholao Lyberseen, canonico Hafnensi, Johanne Hemingi, sacrista, et Hermanno Andree, rectore scolarium, perpetuis vicariis ecclesie Roskildensis predicte, testibus ad premissa rogatis et requisitis. Et ego Tuco Johannis clericus Roskildensis diocesis, publicus jmperiali auctoritate notarius, quia osv.

Orig. paa Perg. i Geh. Ark. med Notarialtegnet.

I s.137

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man aug 5 20:50:38 CEST 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top